# Ars conectandi 210

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/210

DESICOOCIOOEIC CDCOCIICID LDCLIC ARTIS CONJECTANDI PARS QUARTA, tradens Usum & applicationem praecedentis Doctrinae in Civilibus, Moralibus & Oeconomicis. CAPUT I. Praeliminaria quaedam de Certitudine, Probabilitate, Neceßitate & Contingentia Rerum. Ertitudo rei cujus vis spectatur vel objectivè & in se; nec aliud significat, quàm ipsam veritatem existentiae aut futuritionis illius rei: vel subjective & in ordine ad nos; & consistit in mensura cognitionis nostrae circa hanc veritatem. Omnia, quae sub Sole sunt vel fiunt, praeterita, praesentia sive futura, in se & objectivè summam semper certitudinem habent. De praesentibus & praeteritis constat; quoniam eo ipso, quo sunt vel fuerunt, non possunt non esse vel fuisse: Nec de futuris ambigendum, quae pariter etsi non fati alicujus inevitabili necessitate, tamen ratione tum praescientiae tum praedeterminationis divinae non possunt non fore; nisi enim certò eveniant quaecunque futura sunt, non apparet, quo pacto summo Creatori omniscientiae & omnipotentiae laus illibata constare queat. Quomodo autem haec futuritionis certitudo cum contingentia aut libertate causarum secundarum consistere possit, de hoc disputent alii; nos à scopo nostro aliena nolumus tangere.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
