# Ars conectandi 212

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/212

Necessarium est, quod non potest non esse, fore aut fuisse; idque neceßitate vel physica: quo pacto necessum est ignem urere, triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, plenilunium, quod Luna existente in nodis ingruit, esse eclipticum: vel hypothetita, qua unumquodque dum est aut fuit, vel esse aut fuisse supponitur, non potest non esse aut fuisse; quo sensu necessum est Petrum scribere, quem scio ponoque scribere: vel denique neceßitate pacti seu instituti, quo pacto aleator, qui tessera senarium jecerit, necessario vincere dicitur, si prius inter lusores ita conventum fuerit, ut jactu senarii victoria constet. Contingens (tam liberum, quod ab arbitrio creaturae rationalis: quàm fortuitum & casuale, quod à casu vel fortuna dependet) est id quod posset non esse, fore aut fuisse; intellige potentia remota, non proxima: nec enim contingentia semper omnem necessitatem, etiam quoad causas secundas, excludit; quod exemplis declaro. Certissimum est, quòd data tesserae positione, velocitate & distantia ab alveo, eo momento quo manum projicientis deserit, tessera non potest aliter cadere, quàm uti revera cadit: item, quod data aëris constitutione praesente, datisque ventorum, vaporum, nubium mole, situ, motu, directione, velocitate & mechanismi legibus, quibus haec omnia in se invicem agunt, tempestas crastinae diei non possit alia fore, quàm qualis reapse futura est; adeo ut hi effectus ex suis causis proximis non minus necessario, atque Eclipsium phaenomena ex luminarium motu sequantur: & tamen usus obtinuit, ut solae Eclipses necessariis, casus vero tesserae & tempestatis futuritio contingentibus annumerentur; cujus rei non alia ratio est, quàm quòd ea, quae ad determinandos posteriores effectus ut data supponuntur, atque etiam in natura talia sunt, non satis tamen nobis sint cognita; nec si essent, satis excultum Geometriae & Physicae studium, ut ex datis effectus hi calculo subduci possint; quemadmodum ex perspectis Astronomiae principiis supputari & praedici possunt Eclipses: quae propterea & ipsae, ante Astronomiam eo perfectionis promotam, non minus ac caetera duo inter futura contingentia referri opus habebant. Sequitur hinc, uni & uno tempore videri posse contingens, quod alii (imò & eidem) alio tempore post cognitas ejus causas fit necessarium; adeo ut contingentia praecipuè etiam respiciat cognitionem nostram, in quantum nos nullam videmus repugnantiam in objecto ad non esse vel fore, etiamsi hic & nunc vi causae proximae sed nobis ignotae necessario sit vel fiat.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
