# Ars conectandi 216

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/216

In rebus incertis & dubiis actiones nostrae suspendendae sunt, donec major lux affulserit; sed si occasio agendi nullam patiatur moram, inter duo semper eligendum id, quod convenientius, tutius, consultius aut probabilius videtur, etsi neutrum in positivo tale sit. Sic in oborto incendio, è quo aliter elabi non possis, nisi vel ex summo tecto vel ex inferiore quadam contignatione te praecipitem des, praestabit posterius eligere, quia tutius; etsi neutram simpliciter tutum sit, aut sine laesionis periculo fieri possit. Quod aliquo casu prodesse, nullo nocere potest, praeferendum est illi, quod nullo vel prodest vel nocet; quorsum collimat illud, quod vernaculè dicimus: Hilfft es nicht / so schadt es nicht. Fluit ex praecedenti; nam quod prodesse potest, caeteris paribus satius, tutius, optabilius est illo, quod non potest. 7. De Actionum humanarum pretio non statuendum ex eventu; cùm stolidissimae actiones quandoque optimo, prudentissimae contra pessimo successu fruantur; hinc Poëta: Careat succeßibus, opto, quisquis ab eventu facta notanda putat. Ita si quis tribus tesseris prima vice tres senarios jacere suscipit, etiamsi fortasse vincat, stolidè tamen egisse censetur. Notandum contra perversa vulgi judicia, cui praestantior habetur, quò quisque est fortunatior; imò cui prosperum ac felix scelus plerunque virtus vocatur, de quo rursum eleganter Ovvenus: Epigr. lib. sing. §. 216. Quòd malè consultum cecidit feliciter, Ancus Arguitur sapiens, qui modo stultus erat; Quod prudenter erat provisum, si malè vortat, Ipse Cato populo judice stultus erit.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
