# Ars conectandi 217-2

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/217-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/217-2

CAPUT III. De variis argumentorum generibus, & quomodo eorum pondera aestimentur ad supputandas rerum probabilitates. Qui varia argumenta examinat, quibus opinio vel conjectura generatur, triplex in iis discrimen animadvertet: nam quaedam eorum necessariò existunt & contingenter indicant: alia contingenter existunt & necessariò indicant: alia denique contingenter existunt simul & indicant. Discrimen declaro exemplis: Frater meus diu nihil ad me literarum dedit; dubito, an ejus segnities aut negotia in culpa sint; vereor etiam ne planè fato concesserit. Hîc intermissae scriptionis argumenta sunt tria: Segnities, Mors & Negotia; quorum primum existit necessariò, (necessitate hypothetica, quia fratrem scio ponoque segnem esse) sed indicat contingenter; potuisset enim segnities haec ipsum non cohibere à scribendo: secundum contingenter existit, (potest enim frater adhuc in vivis esse) at necessariò indicat, cùm mortuus scribere non possit: tertium & contingenter existit & contingenter indicat; posset enim ille habere & non habere negotia, & si quae habet, possunt tanta non esse, quae ipsum de scriptione detineant.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
