Latin
CAPUT III
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 222
Unproofread scanNot analysed yet
Dissimulare hic non possum, quòd in speciali applicatione harum regularum multa occursura praevideo, quae in causa esse queunt, ut turpiter saepe quis hallucinetur, nisi in discernendis argumentis cautè procedat: quandoque enim distincta videri possunt argumenta, quae reapse unum idemque argumentum constituunt; aut vice versa unum videntur, quae distincta sunt; nonnunquam ponuntur in argumento talia, quae argumentum contrarii planè evertunt; &c. In cujus rei illustrationem unum tantùm alterumve exemplum adduco: Pono in supra allato exemplo Gracchi, homines hos fide dignos, qui tumultuantes viderunt, in Auctore caedis rufos insuper capillos observasse, talique capillitio Gracchum cum duobus aliis notari, sed quorum neuter nigra toga sit vestitus. Hic, si quis ex istis indiciis, quòd praeter Gracchum tres sint atro colore vestiti, &praeter eundem duo rufis capillis insignes, colligere vellet probabilitatem culpae ad probabilitatem innocentiae in persona Gracchi per P. 5. se habere in ratione composita ex subtripla &subdupla, ha e. in ratione subsextupla, illumque adeo verisimilius multo innocentem esse, quàm reum facinoris, is utique ineptè colligeret; cùm hîc propriè non adsint duo argumenta, sed unum tantùm idemque à duabus simul circumstantiis coloris vestium &capillorum petitum, quae duae circumstantiae cùm in sola persona Gracchi junctim conveniant, arguunt certò non alium quàm ipsum auctorem caedis esse potuisse. Aliud exemplum esto: De Contractu quodam scripto dubium movetur, an dies instrumento appositus fraudulenter sit anticipatus? Argumentum pro negativa hoc esse potest, quòd instrumentum signatum sit manu Notarii, i. e. personae publicae &juratae, quem non verisimile est quicquam commisisse fraudis, cùm id sine summo honoris ac fortunae suae periculo facere non potuisset, ac propterea etiam inter 50 vix unus reperiatur, qui isthuc nequitiae procedere audeat. Argumenta vero pro affirmativa possunt esse, quòd Notarii hujus fama pessimè audiat, quòd ex fraude maximum expectare potuit lucrum, &praesertim quòd talia attestetur, quae nihil probabilitatis habent, veluti si scripsisset, quendam alteri mutuò locasse 10c00 aureos, eo tempore, quo ex omnium aestimatione vix centum in universis bonis habere poterat. Hîc si argumentum à charactere ejus qui subscripsit petitum seorsim consideres, censere poteris probabilitatem authentiae instrumenti velut 1/8 certitudinis valere. Sin argumenta in contrarium expendas, agnoscere teneris fieri vix posse, quin instrumento falsum insit, adeoque fraudem in illo commissam moralem planè certitudinem, h. e. velut 7/388 certitudinis habere. Inde verò concludi non debet, probabilitatem authentiae ad probabilitatem fraudis per S. 7.