# Ars conectandi 225

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/225

facto olim experimento in tercentis hominibus ejusdem, cujus nunc Titius est, aetatis & complexionis, observaveris ducentos eorum ante exactum decennium mortem oppetiisse, reliquos ultra vitam protraxisse, satis tuto colligere poteris, duplo plures casus esse quibus & Titio intra decennium proximum naturae debitum solvendum sit, quàm quibus terminum hunc transgredi possit. Ita si quis à plurimis retrò annis ad coeli tempestatem attenderit, notaveritque, quoties ea serena aut pluvia extiterit: aut si quis duobus ludentibus aepissimè adstiterit, videritque quoties hic aut ille ludi victor evaserit, eo ipso rationem detexerit, quam probabiliter habent inter se numeri casuum, quibus iidem eventus praeviis similibus circumstantiis & posthac contingere ac non contingere possunt. Atque hic modus empiricus determinandi numeros casuum per experimenta neque novus est neque insolitus; nam & Celeb. Auctor Artis cogitandi magni acuminis & ingenii Vir Cap. 12. & seqq. postremae Partis haud dissimilem praescribit, & omnes in quotidiana praxi eundem constanter observant. Deinde nec illud quenquam latere potest, quòd ad judicandum hoc modo de quopiam eventu non sufficiat sumsisse unum alterumque experimentum, sed quòd magna experimentorum requiratur copia; quando & stupidissimus quisque nescio quo naturae instinctu per se & nulla praevia institutione (quod sanè mirabile est) compertum habet, quo plures ejusmodi captae fuerint observationes, eò minus a scopo aberrandi periculum fore. Quanquam autem hoc naturaliter omnibus notum sit, demonstratio, qua id ex artis principiis evincitur, minimè vulgaris est, & proin nobis hic loci tradenda incumbit: ubi tamen parum me praestiturum existimarem, si in hoc uno, quod nemo ignorat, demonstrando subsisterem. Ulterius aliquid hic contemplandum superest, quod nemini fortassis vel cogitando adhucdum incidit. Inquirendum nimirum restat, an aucto sic observationum numero ita continuò augeatur probabilitas assequendae genuinae rationis inter numeros casuum, quibus eventus aliquis contingere & quibus non contingere potest, ut probabilitas haec tandem datum quemvis certitudinis gradum superet: an verò Problema, ut sic dicam, suam habeat Asymptoton, h. e. an detur quidam certitudinis gradus quem nunquam excedere liceat, utcunque multiplicentur observationes, putà, ut nunquam ultra semissem, aut 1/2, aut 1/2 certitudinis partes certi fieri possimus, nos veram casuum rationem detexisse.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
