# Ars conectandi 226

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/226

Ut exemplo constet quid velim, pono in urna quadam te inscio reconditos esse ter mille calculos albos & bis mille nigros, teque eorum numerum experimentis exploraturum educere calculum unum post alterum (reponendo tamen singulis vicibus illum quem eduxisti, priusquam sequentem eligas, ne numerus calculorum in urna minuatur) & observare, quoties albus & quoties ater exeat. Quaeritur, utrum toties hoc facere possis, ut decuplo, centuplo, millecuplo &c. probabilius fiat (h. e. ut moraliter tandem certum evadat) numeros vicium, quibus album & quibus nigrum eligis, eandem rationem sesquialteram, qua ipsi calculorum ceu casuum numeri gaudent, inter se habituros, quàm aliam quamlibet rationem ab ista diversam? Nisi enim hoc fiat, fateor actum fore de nostro conatu explorandi numeros casuum per experimenta. At si id obtineat, acquiraturque tandem hoc pacto moralis certitudo (quemadmodum hoc etiam reapse fieri sequenti Capite ostendam) aequè propemodum exploratos habebimus à posteriori casuum numeros, acsi nobis à priori cogniti essent; quod sane in usu vitae civilis, ubi moraliter certum pro absolute certo habetur, per Ax. 9. Cap. II. abunde sufficit ad conjecturas nostras in quavis materia contingente non minus scientificè dirigendas, atque in ludis aleae: etenim si loco urnae substituamus aërem, ex. gr. sive corpus humanum, quae fomitem variarum mutationum atque morborum intra se, velut urna calculos, continent, poterimus utique eodem modo per observationes determinare, quanto facilius in istis subjectis hic vel ille eventus accidere possit. Ne autem haec secus intelligantur quàm oportet, probè notandum est, quòd rationem inter numeros casuum, quam experimentis determinare aggredimur, non praecisè & in indivisibili acceptam velim (sic enim contrarium prorsus eveniret, eoque minus probabile fieret, veram rationem inventam esse, quo plures caperentur observationes) verum rationem in aliqua latitudine sumtam, i. e. binis limitibus conclusam, sed qui tam arcti constitui possunt, quàm quis voluerit. Nimirum, si in exemplo calculorum modo allato duas ratioximè major, altera proximè minor est sesquialtera, ostendetur quòd data quavis probabilitate probabilius fieri possit, rationem per experimenta crebro repetita inventam intra hos limites rationis sesquialterae, quàm extra casuram esse.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
