Latin
CAPUT V
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 233
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam numerus omnium terminorum extra limitem L numerum omnium intra eundem &maximum M non nisi 5–1 (h. e. non nisi finitis) vicibus superat, per 1. Lem. ipsique insuper termini eo minores evadunt, quo sunt à limite remotiores, per 1. part. 3. Lem. idcirco termini simul omnes intra M &L (etiam non computato M) omnes simul terminos extra L adhuc infinities superabunt. Similiter autem ostendetur ab altera parte, quòd omnes intra M &A conclusi termini omnes extra A porrectos (quorum numerus priorum numerum per Lem. 1. non nisi r–1 vicibus excedit) infinities superant. Quare denique omnes termini inter utrumque limitem L &A comprehensi (demto licet maximo M) omnes omninò terminos extra positos itidem infinities superabunt. Ergo multo magis unà cum maximo. Q. E. D. Schol. Objici posset contra 4 &ytum Lema, ab his qui speculationibus infiniti non assueverunt, quòd etiamsi in casu numeri n infiniti factores quantitatum, quae rationes †&–exprimunt, valent ac nr Zn &us 8n, evanescentibus ratione singulorum factorum numeris 1, 2, 3, &c, fieri tamen possit, ut omnes collecti vel in se ducti (propter infinitum factorum numerum) in infinitum excrescant, adeoque rationem infini1 aut infinitè diminuant, h. e. finituplicatam rationis tam reddant. Cui scrupulo melius satisfacere non possum, quàm si nunc porro modum ostendam assignandi, reapse finitum numerum n, sive finitam potestatem binomii, in qua summa terminorum intra limites L &A ad summam terminorum extra, rationem habeat data ratione quantumvis magna, quam litera cdesigno, majorem; utpote quo ostenso objectionem ultro corruere necesse est. Hunc in finem assumo rationem quamlibet majoris inaequalita(pro terminis ad partem sitis, quae tamen sit minor ratione,– nistram) puta rationem seu T, eamque toties (m vicibus) multiplico, quoad aequet vel superet rationem c.