Latin
CAPUT V
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 236
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque finaliter tandem concludimus, quòd elevato binomio r 4–5 ad potestatem, cujus index aequetur majori harum duarum quantitatum mrmri –&mi„ omnes simul termini inter utrumque limitem L &A comprehensi multo pluribus quàm c vicibus superabunt omnes simul terminos extra limites ab utraque parte protensos. Reperta igitur est finita potestas, quae optatam habeat proprietatem. Q. E. F. Propos. Princip. Sequitur tandem Propositio ipsa, cujus gratia haec omnia dicta sunt, sed cujus nunc demonstrationem sola Lemmatum praemissorum applicatio ad praesens institutum absolvet. Ut circumlocutionis taedium vitem, vocabo casus illos, quibus eventus quidam contingere potest, foecundos seu fertiles; &steriles illos, quibus idem eventus potest non contingere: nec non experimenta foecunda sive sertilia illa, quibus aliquis casuum fertilium evenire deprehenditur; &infoecunda sive sterilia, quibus sterilium aliquis contingere observatur. Sit igitur numerus casuum fertilium ad numerum sterilium vel praecisè vel proximè in ratione; ,adeoque ad numerum omnium in ratione 2, seu; ,quam rationem terminent limites &COstendendum est, tot posse capi experimenta, ut datis quotlibet (puta c) vicibus verisimilius evadat, numerum fertilium observationum intra hos limites quàm extra casurum esse, h. e. numerum fertilium ad numerum omnium observationum rationem habiturum nec majorem quàm —,nec minorem quàm Dem. Ponatur numerus capiendarum observationum nt, &quaeratur, quanta sit expectatio, seu quanta probabilitas, ut omnes existant foecundae, exceptis primo nulla, dein una, duabus, 3, 4 &c. sterilibus. Quandoquidem autem in qualibet observatione praesto sunt ex hyp. t casus, eorumque Y foecundi &s steriles, &singuli casus unius observationis cum singulis alterius combinari, combinatique rursus cum singulis tertiae, 4tae &c. conjungi possunt, facile patet, huic negotio quadrare Regulam Annotationibus Prop. XIII. primae Part.