Latin
CAPUT V
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 239
Unproofread scanNot analysed yet
Unde tandem hoc singulare sequi videtur, quòd si eventuum omnium observationes per totam aeternitatem continuarentur, (probabilitate ultimo in perfectam certitudinem abeunte) omnia in mundo certis rationibus &constanti vicissitudinis lege contingere deprehenderentur; adeo ut etiam in maximè casualibus atque fortuitis quandam quasi necessitatem, &,ut sic dicam, fatalitatem agnoscere teneamur; quam nescio annon ipse jam Plato intendere voluerit, suo de universali rerum apocatastasi dogmate, secundum quod omnia post innumerabilium seculorum decursum in pristinum reversura statum praedixit.