# Ars conectandi 239

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/239

Unde tandem hoc singulare sequi videtur, quòd si eventuum omnium observationes per totam aeternitatem continuarentur, (probabilitate ultimo in perfectam certitudinem abeunte) omnia in mundo certis rationibus & constanti vicissitudinis lege contingere deprehenderentur; adeo ut etiam in maximè casualibus atque fortuitis quandam quasi necessitatem, &, ut sic dicam, fatalitatem agnoscere teneamur; quam nescio annon ipse jam Plato intendere voluerit, suo de universali rerum apocatastasi dogmate, secundum quod omnia post innumerabilium seculorum decursum in pristinum reversura statum praedixit.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
