# Ars conectandi 242

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/242

PRAEFATIO. Um non ita pridem in Serierum Infinitarum speculationem incidissem, prima, cujus summa post Geometricam Progressionem ab aliis jam tractatam mihi sese offerebat, erat series fractionum, quarum denominatores Geometrica, numeratores Arithmetica progressione crescunt: quod cum Fratri indicassem, non tantum mox idem adinvenit ille, sed & praeterea novae cujusdam fractionum seriei, cujus denominatores Trigonalium, ut vocantur numerorum dupli erant, summam pervestigavit; quam vero & ipse, cum significasset, postridie detexi, propositis ei vicissim aliis nonnullis, quae interea, ut clavus clavum trudere solet, occasione hac repereram. Quibus inventis certatim alter alterum sic exercuimus, ut paucorum dierum spatio non tantum ferierum illarum, quas Celeb. Leibnitius in Actis Erud. Lips. Anno 1682. M. Febr. & 1683. M. Octob. recenset, nosque paulo antea mirati fuimus, summas dare possemus, sed & plura alia eaque non contemnenda ex gemino duntaxat fundamento invenerimus, quorum unum consistit in resolutione seriei in alias infinitas series, alterum in subductione seriei uno alterove termino mutilatae à seipsa integra.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
