Latin
TRACTATUS
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 243
Unproofread scanNot analysed yet
Horum vero praecipua (cum eorum nihil apud hos quos legi hactenus, publicatum viderim) enucleanda proponam, praemissis nonnullis, quae passim ap ud alios quoque vulgatae prostant, Propositionibus, ne illas aliunde petere opus esset. Caeterum quantae sit necessitatis pariter &utilitatis haec serierum contem platio, ei sane ignotum esse non poterit, qui perspectum habuerit, ejusmodi series sacram quasi esse anchoram, ad quam in maxime arduis &desperatae solutionis Problematibus, ubi omnes alias humani ingenii vires naufragium passae, velut ultimi remedii loco confugiendum est. Axiomata seu Postulata. I. OMne quantum est divisibile in partes se minores. 2. Omni quantitate finita potest accipi major. 3. Si quantitas quaepiam multata parte sui aliqua subtrahitur à seipsa integra, relinquitur illa pars.