# Ars conectandi 243-2

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROPOSITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/243-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/243-2

PROPOSITIONES: I. QUod data quavis quantitate minus est, illud est non-quantum seu nihil. Dem. Nam si quantum esset, dividi posset in partes se minores, per Axiom. 1. non igitur esset data quavis quantitate minus, contra hyp. II. Quod data quavis quantitate majus est, infinitum est. Nam si finitum esset, illo posset accipi quantitas major, per Ax. 2. non igitur quavis data quantitate foret majus, contra hyp. III. Omnis Progressio Geometrica continuari potest per terminos infinitos. Semper enim fieri potest: Ut primus terminus ad secundum, sic postremus ad sequentem, & sequens ad alium & alium sine fine in infinitum; quorum quidem terminorum nullus aequari potest vel nihilo vel infinito, cum secus ad illum praecedens eam rationem habere non posset, quam habet primus ad secundum, contr. defin. progr. IV.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
