# Ars conectandi 25-2

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/25-2

PROPOSITIO X. Nvenire, quot vicibus suscipere quis possit, ut unâ tesserâ 6 puncta jaciat. Si quis primâ vice senarium jacere contendat, apparet unum esse casum, quo vincat, habeatque id, quod pignoris loco depositum est; quinque verò esse casûs, quibus perdat, & nihil habeat. Sunt enim 5 jactûs contra ipsum, & tantùm unus pro ipso. Quod autem depositum est vocetur a. Est itaque ipsi unica expectatio ad obtinendum a, sed quinque ad obtinendum o; id quod per adam Propositionem tantundem valet ac 1a. Et manet pro eo qui ipsi hunc casum offert / a. Ita ut tantummodo K contra 5 deponere possit, qui primâ vice suscipere velit. Qui duabus vicibus semel senarium jacere certet, sors ejus hoc pacto computatur. Si primâ vice 6 jaciat, obtinet a. Si diversum eveniat, unus ipsi restat jactus, qui ex praecedenti tantum valet, quantum /a. Atqui ut primâ vice 6 jaciat, unus tantùm casus est, & quinque casua, quibus diversum eveniat.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
