# Ars conectandi 25

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/25

Non inopportunum erit hîc loci indigitare, cùm id scire nonnunquam intersit, quot jactibus effici possint in tribus tesseris puncta triplicata vel duplicata, (Galli vocant rast & doublets) hoc est, quoties contingere queat, ut vel in omnibus tribus, vel saltem in duabus tesseris, reperiatur aequalis punctorum numerus: Liquet verò, unum tantùm esse jactum, quo produci possunt tres senarii, item unum quo tres quinarii, unum quo tres quaternarii &c. adeoque non nisi 6 punctorum triplicatorum jactûs existere posse. Sed contra 15 sunt jactûs, quibus duo ex. gr. senarii contingere possunt: etenim si tesserae vocentur A, B, & C, fieri potest, ut duo illi senarii reperiantur vel in tesseris A & B, vel in A & C, vel in B & C, quod tres casûs efficit: ac deinde ratione cujusque horum casuum jactus tertiae tesserae, in quâ diversus punctorum numerus conspici debet, variari potest quinquies; unde quinquies tres seu 15 existunt duorum senariorum jactûs; quod cùm idem de duobus quinariis, quaternariis & reliquis intelligendum, sequitur punctorum duplicatorum esse sexies quindecim seu 90 jactûs: Proinde cùm trium tesserarum jactûs in universum existant 216, erunt reliqui 120 jactûs simplices, quorum numerus etiam initio investigari potuisset.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
