Latin
EVRET CVRXEV.T
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 251
Unproofread scanNot analysed yet
Esto datus numerus N quantumcunque magnus: Abscinde à principio seriei aliquot terminos, quorum summa aequet vel superet unam unitatem numeri N, &à serie reliqua iterum aliquos abscinde, quorum summa aliam unitatem numeri N superet, idque si fieri possit repete toties, quot in numero N sunt unitates; sic termini abscissi omnes superabunt totum numerum, multo magis igitur tota series eundem superabit. Si neges, abscissis aliquot reliquos unitatem superare posse, esto primus reliquorum, qui post abscissionem ultimam remanserunt,, &sequentes 2 1/23, &c. Constituatur Progressio Geometrica, cujus ad duos primos terminos: &ideo finguli post secundum termini singulis respondentibus in Progressione Harmonica minores sunt ob denominatores majores, per IV. &continuetur haec usque ad /,(quod quidem fiet in terminis numero finitis propter a numerum finitum) eritque haec series Geometrica finita DI, per VIII. Harmonica itaque terminorum totidem superabit unitatem. Q. E. D. Coroll. 1. In proposita serie initio sumto à quolibet termino, erunt ab illo deinceps omnes, usque ad illum, cujus locus designatur per quadratum numeri ordinis primi termini, simul sumti unitate majores: sic termini à ado ad atum usque unitatem superant, hinc à (Q: 677) &c. Nam in Geometrica progressione termini his limitibus intercepti unitatem aequant; ergo in Harmonica superant, ubi &plures intercipiuntur &majores; majores quidem uti vidimus; plures, quia denominatores terminorum, cùm sint minores quàm in Geometrica per IV. tardiùs illos limites assequuntur. 2. Patet, omnem aliam seriem harmonicam infinitam, summam quoque exhibere infinitam; ut ex. gr. si loco/ 414/2 1/ &c. —&c. ubi singuli termini sinproponatur ο0ς †1οός †σ0σς. 4000 gulorum sibi respondentium in altera, adeoque &omnes omnium, sunt submillecupli: nam infiniti pars millesima &ipsa infinita est. 3. Summa seriei infinitae, cujus postremus terminus evanescit, quandoque finita est, quandoque infinita. 4. Sequitur etiam, si modo in Geometriam saltum facere permissum est, spatium Curva Hyperbolica &Asymptotis comprehensum infinitum esse: Secta intelligatur Asymptotos linea à centro A in partes aequales infinitas in punctis B, C, D, E, &c.