# Ars conectandi 251

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, EVRET CVRXEV.T. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/251

Esto datus numerus N quantumcunque magnus: Abscinde à principio seriei aliquot terminos, quorum summa aequet vel superet unam unitatem numeri N, & à serie reliqua iterum aliquos abscinde, quorum summa aliam unitatem numeri N superet, idque si fieri possit repete toties, quot in numero N sunt unitates; sic termini abscissi omnes superabunt totum numerum, multo magis igitur tota series eundem superabit. Si neges, abscissis aliquot reliquos unitatem superare posse, esto primus reliquorum, qui post abscissionem ultimam remanserunt,, & sequentes 2 1/23, &c. Constituatur Progressio Geometrica, cujus ad duos primos terminos: & ideo finguli post secundum termini singulis respondentibus in Progressione Harmonica minores sunt ob denominatores majores, per IV. & continuetur haec usque ad /, (quod quidem fiet in terminis numero finitis propter a numerum finitum) eritque haec series Geometrica finita DI, per VIII. Harmonica itaque terminorum totidem superabit unitatem. Q. E. D. Coroll. 1. In proposita serie initio sumto à quolibet termino, erunt ab illo deinceps omnes, usque ad illum, cujus locus designatur per quadratum numeri ordinis primi termini, simul sumti unitate majores: sic termini à ado ad atum usque unitatem superant, hinc à (Q: 677) &c. Nam in Geometrica progressione termini his limitibus intercepti unitatem aequant; ergo in Harmonica superant, ubi & plures intercipiuntur & majores; majores quidem uti vidimus; plures, quia denominatores terminorum, cùm sint minores quàm in Geometrica per IV. tardiùs illos limites assequuntur. 2. Patet, omnem aliam seriem harmonicam infinitam, summam quoque exhibere infinitam; ut ex. gr. si loco/ 414/2 1/ &c. — &c. ubi singuli termini sinproponatur ο0ς † 1οός † σ0σς. 4000 gulorum sibi respondentium in altera, adeoque & omnes omnium, sunt submillecupli: nam infiniti pars millesima & ipsa infinita est. 3. Summa seriei infinitae, cujus postremus terminus evanescit, quandoque finita est, quandoque infinita. 4. Sequitur etiam, si modo in Geometriam saltum facere permissum est, spatium Curva Hyperbolica & Asymptotis comprehensum infinitum esse: Secta intelligatur Asymptotos linea à centro A in partes aequales infinitas in punctis B, C, D, E, &c.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
