# Ars conectandi 252

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, EVRET CVRXEV.T. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/252

è quibus ad curvam educantur rectae totidem alteri Asymptotôn parallelae BM, CN, DO, EP, &c. & compleantur parallelogramma AM, BN, CO, DP, &c. quae ob basium aequalitatem inter se erunt, ut altitudines, seu ut rectae BM, CN, DO, EP, &c. hoc est, ut 1/2, 1/2, 1/2, &c. ex natura Hyperbolae; cum igitur summa4 + 1/2 43/ 1/2 &c. infinita ostensa sit, erit & summa Parallelogrammorum AM, BN, CO, DP, &c. infinita, multoque magis spatium Hyperbolicum, quod Parallelogrammis illis circumscriptum est. XVII. Invenire summam serierum Leibnitzianarum, D. H. I. aliarumque quarum denominatores sunt numeri Quadrati aut Trigonales, minuti aliis Quadratis vel Trigonalibus. Cel. Leibnitius occasione mirabilis suae Quadraturae Circuli in principio Actorum Lips. publicatae, mentionem injicit summae quarundam serierum infinitarum, quarum denominatores constituunt seriem quadratorum unitate minutorum, dissimulato quo eam repererat artificio. En breviter totum mysterium: A serie. AO&c. subtrahatur ipsamet demtis duobus primis terminis, B&.QA relinquitur & proptereà D&c. QQ A serie. E &c. subtrahatur eadem demto primo termino, IXDEI

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
