Latin
EVRET CVRXEV.T
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 255
Unproofread scanNot analysed yet
1. Quemadmodum si à serie fractionum harmonicè progressionalium, hoc est, serie reciproca numerorum naturalium A, eadem multata primo termino subtrahatur, nascitur series fractionum, quarum numeratores sunt unitates, denominatores trigonalium dupli; ut patet ex demonstr. XV. Ita si à serie reciproca trigonalium B, eadem truncata primo termino subducatur, exoritur series fractionum, quarum numeratores progrediuntur juxta numeros naturales 2. 3. 4. 5. &c. sed quae reducuntur ad fractiones, quarum omnium numeratores sunt binarii, denominatores vero pyramidalium tripli; unde ipsa series ad seriem reciprocam pyramidalium C, ut 1/2 ad 1. Pariter si à serie hac reciproca pyramidalium, ipsamet mutilata primo termino subducatur, relinquitur series fractionum, quarum numeratores progrediuntur juxta numeros trigonales 3. 6. 10. 15. &c. sed quae reduci possunt ad alias, quarum numeratores omnes sunt ternarii, denominatores vero trianguli-pyramidalium quadrupli, unde ipsa series ad seriem reciprocam trianguli-pyramidalium D, ut 1/2 ad 1: Et sic deinceps in infinitum. Quocirca cum singulae hae per subductionem genitae series, quarum numeratores sunt unitatum, denominatores figuratorum multipli, per Ax. 3. aequipolleant unitati, ipsae figuratorum series reciprocae ordine dabunt summas, ut sequitur: A. Natur. &c. 00 1 /,per XVI. 2. Summae hae à secunda serie ordine collectae sunt 1 1/, 1 1/2, 1 1/2, quae infinita est: quin &demtis singularum serierum primis terminis seu unitatibus, summa fit +/+1 +/++/+&c. quae itidem infinita existit, per XVI. at demtis insuper secundis terminis 1+/ ––&c. summa evadit finita &aequalis 14 /00 1/2 per Axiom. 3. XIX. Invenire summam seriei finitae reciprocae Trigonalium, Pyramidalium, Trianguli-Pyramidalium, Pyram. Pyramidalium, &figuratorum altioris cujusvis gradus in infinitum. Posito in qualibet serie numero terminorum n, postremi termini in seriebus directis numerorum naturalium, trigon. pyramid.