# Ars conectandi 267

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, EVRET CVRXEV.T. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/267

fieri potuit, serierum summas exhibuimus, superest, ut ad alteram instituti partem transeamus, ostendendo modum eas applicandi ad dimensiones quantitatum Geometricarum, praesertim illarum, quas transcendentes nuncupant, licet seriebus, quae hic usui venient, raro contingat esse ex numero earum, quas proximè contemplati sumus, quarumque summas in potestate habemus. Observarunt enim Geometrae, plurimas dari quantitates, cujusmodi sunt pleraeque Lineae Curvae, & pleraque ab iis comprehensa spatia, quae nullis numeris vel rationalibus vel surdis quantumvis compositis exprimi, h. e. quarum relationes ad alias datas sub nulla aequatione algebraica definiti gradus cogi possent, sed quae omnes aequationum gradus quasi transcenderent; ac idcirco attentandum duxerunt, num quas uno aliquo namero effari non poterant, per seriem saltem infinitorum, maximè rationalium, exprimere liceret, quibus ita continuò ad quaesitum accederetur, ut error tandem data quavis quantitate minor fieret, totaque series exactum quaesiti valorem exhiberet. Inventum, quod, quantum constat, vergente demum hoc seculo à Mercatore, Gregorio, Newtono, Leibnitio, in lucem productum fuit. Quid primi tres ae his memoriae prodiderint, etiamnum ignoramus.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
