Latin
PROPOSITIO X
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 27
Unproofread scanNot analysed yet
Huic fallaciae ut satisfiat, pono quidem, quòd ubi aequâ fortunâ luditur, ibi in jactibus 600 evenire debent senarii centum; sed nego, quòd si quis quaternis jactibus semel senarium jacere certaverit, proptereà quatuor jactibus ad vincendum opus habeat; potest enim vel primus, vel secundus, vel tertius jactus senarius existere, quo casu reliqui jactûs sequenti quaternario annumerantur; sic ut pauciores quàm octo ad semel vincendum ac perdendum sufficere possint. Id verò quo pacto huc quadret, sic ostendo: Fingo, in omnibus jactuum quaternariis, qui me ludi victorem reddunt, primum quemque jactum senarium existere; sic centies vincendo non nisi centum jactûs insumuntur, reliqui 500 per 4 divisi indigitant me 125ies perditurum. Si verò illorum quaternorum jactuum postremus quisque senarius foret, vincendo centies 400 jactûs absumerentur, residuis tantùm ducentis, qui ostenderent me quinquagies perditurum. Quocircà cùm nonnullis casibus saepiùs perderem quàm vincerem, aliis pluries vincerem quàm perderem, colligo fieri benè posse, ut hâc conditione aequâ sorte certetur. Contra verò, si quis tribus vicibus semel senarium jacere suscipiat, is quidem aliquot casibus toties vinceret quoties perderet, nempe si tertius quivis jactus senarius existeret; aliis multò pluries perderet quàm vinceret, si nim. primus quisque senarius foret; sed nullo casu saepiùs vinceret quàm perderet: unde constare liquidò potest, neminem nisi cum detrimento tali conditione certare posse. Quae quidem eum in finem hîc adduco, ut palàm fiat, quàm parùm fidendum sit ejusmodi ratiociniis, quae corticem tantùm attingunt, nec in ipsam rei naturam altiùs penetrant; tametsi in toto vitae usu etiam apud sapientissimos quosque nihil sit frequentius.