# Ars conectandi 289

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, 289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/289

Antequam pergamus, Lector advertere potest, quòd hucusque in differentialium summatione pro quovis elemento semper ejus integrale purum seu absolutum substituimus, velut X pro dx, & pro x dx &c. At scire ipsum volumus, hoc minimè esse perpetuum; quanquam enim una eademque quantitas X non nisi unum habeat differentiale dx, idem tamen differentiale d x infinita habet integralia, unum quidem purum X, reliqua admistione quantitatum constantium affecta X – a, x –b &c. quorum in summationis negotio pro re nata nunc hoc nunc illud seligendum est, neque adeo sine praesenti hallucinationis periculo indiscriminatim semper purum adsumi potest. Restat itaque, ut ad vitandum scopulum, quem communem ferè esse video omnibus iis, qui calculum hunc incautius tractant, subjiciamus adhuc ejus rei exemplum in uno alterove Problemate, è cujus enodatione Lectori constare possit, undenam & quibus criteriis dignoscatur, quid pro quovis semper elemento summando substitui conveniat. LI. Exhibere longitudinem Curvae Parabolicae per seriem. Fig. 4. Fingamus BCD Curvam esse Parabolam, cujus vertex B, axis BG, latus rectum QO a, abscissa BGOX, applicata GDOO), ipsa BCD curva 0Os; proinde elem. FG vel CHOOdX, DHO dy, & CD (Vax +. dy*) 00 ds. Erit ex natura Curvae ax γOγγ; hinc differentiando a dx 2O 2ydy, quadrandoque a a dx2 (aads2– aa dy2) 0o 4yydy2, & facta transpositione aads2 0O aadyr 4. 47y dy3, extractaque tandem radice adsOO dy Vaa4– 4yy, quae quantitas est, de qua summanda agitur. Ad surditatem primò elimiAZ, nec non Vaa+4)) (2 , hinc dy0o y 2o2y) 0 , adeoque dy VaaT4yy (ads) oo m „ de quodz00 (membris separatim positis) rum nunc summis dispiciendum. Hunc in finem considero relationem, quam habet assumta litera indeterminata z ad ordinatas Curvae nostrae, eamque ex facta hyp. Vaa47y 002–2y cognosco talem esse, ut existente y 0O0, z non pariter evanescat, sed sit QOA, & quod crescente y eò fortius crescere debeat z; quapropter extensa concipiatur ipsa z in recta DB fig. 3.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
