Latin
PROPOSITIO XI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 30
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Propositionem in genere: Ipro numeris literas substituisset Auctor, potuisset hanc &praeS cedentem Propositionem uno Problemate complecti, ejusque solutionem generalem pari facilitate investigare, hoc pacto: Ponatur à OOb AC pro numero omnium casuum, qui reperiuntur in unâ pluribusve tesseris, aut in quâvis aleâ, (cùm haec non magis tesseris applicari debeant, quàm quibusvis sortitionibus aliquoties reiterandis, &in quibus numerus casuum perpetuò constans idemque manet) b verò sumatur pro numero casuum, quibus praescriptus punctorum numerus obtinetur, seu quibus obtinetur quod susceptum est; &c pro numero casuum, quibus illud non obtinetur, seu quibus non praestatur quod intenditur. Jam si quis primâ vice suscipiat praestare aliquid, patet, eum habere b seu 4–c casûs ad illud praestandum, hoc est, ad obtinendum depositum, quod nunc sit 1, &c casûs ad obtinendum o; quare ejus sors per Cor. 1. Prop. III. fit 2 : Si quis duabus vicibus illud suscipiat, rursus habet 4–c casûs ad 1 vel 3, sed c casûs quibus pertingit ad praecedentem expectationem ; id quod per III. Prop. valet ; Si quis tribus vicibus idem praestare contendat, habet denuò 4–c casûs ad 1 seu 12, &c casûs ad sortem proximè inventam 3quod ipsi tantundem valet, ac 13–: Eodem modo, si 4 vicibus illud in se recipiat, invenitur ejus expectatio 3: si quinque, T; &in genere si n vicibus, reperitur sors ejus ,sic ut remaneat contracertanti Praeter hanc methodum, quae Auctoris est, duo alii suppetunt modi haud inelegantes Problema solvendi, quorum unus hic est: Quaerantur ordine expectationes aleatoris pro singulis jactibus seorsim, hoc est, quaeratur quae sint illius sortes, si primo, secundo, tertio, quarto &c.