Latin
300
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 300
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, quia undecimi termini in tribus istis seriebus sunt liquet terminum hunc in serie tertia ad eundem in serie prima reciprocè esse ut 43 ad 44, &ad eundem in secunda ut 41 ad 44; terminorum verò sequentium singulos in tertia serie ad ejusdem ordinis terminos in reliquis seriebus habere rationem majorem quàm 43 ad 44, &quàm 41 ad 44: unde &summa omnium sequentium decimum in tertia serie ad summam omnium post decimum in reliquis seriebus majorem rationem habebit. Idcircò si fiat, ut 43 ad 44, nec non ut 41 ad 44, ita summa terminorum post decimum in tertia serie, nimirum O. 0880986, ad O. O901474 &ad O. 0945448; erunt hi numeri majores summis terminorum decimum sequentium in prima &secunda serie: quapropter si addantur summis 10 priorum, quae sunt O. 5102560 &1. 2207187, erunt quoque numeri provenientes O. 6004034 &1. 3152635 majores summis totarum serierum. Reperti ergo sunt limites, quibus summae primae &secundae seriei definiuntur: limites illius sunt O. 5983546 &O. 6004034; hujus 1. 3088173 &1. 3152635: unde applicata BR vel AZ major est quàm O. 598, &minor quàm O. 601; ipsa verò curva AR I. 308, &C1. 316, sic ut tres istae lineae RZ, AZ &AQR proximè se habeant ut 10, 6, 13. Conf. Act. Lips. 1694. p. 274. Schal. Quoniam ex natura descensus gravium demonstratur, quòd tempus descensus penduli alicujus per quadrantem circuli ad tempus descensus perpendicularis per ejus radium eam rationem habet, quam habet Curva Elastica AR ad ejus axem RZ, h. e.