# Ars conectandi 32

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/32

usque ad tatum geometricè - proportionalium, quarum summa invenitur " ut suprà. Alter modus: Qui n jactibus unius tesserae praescriptum punctorum numerum jacere suscipit, perinde facit, ut ad seq. Prop. ostendetur, ac si eundem unico jactu n tesserarum in aliquâ minimùm tesserâ jaciendum susciperet. Concipiantur itaque n tesserae, singulae instructae a hedris, quas inter sint c isto punctorum numero non signatae. Sic erit numerus omnium casuum in universis n tesseris, an; (ut supra post Prop. IX. evicit Auctor) & per eandem rationem numerus eorum, quibus optata puncta in nullâ tesserarum emicant, en; quia nimirum ratione cujuslibet ex c hedris unius tesserae, quaelibet similium hedrarum alterius tesserae simul cadere potest. Necesse igitur est, ut reliquis an— cn casibus haec puncta saltem in aliquâ tesserarum reperiantur. Quare qui tali conditione certat, habet an– en casûs ad obtinendum depositum 1, & c* casûs ad obtinendum o; quod rursus ut anteà sortem illi parit „ sic ut contracertanti semper relinquatur – Exhibitâ sic generali Problematis solutione, si nunc porrò cum Auctore scire cupiamus, quo jactuum numero aequalis sors inter contracertantes incipiat, aequandae tantùm inter se erunt eorum inventae sortes, ut fiat an–enQoen, hoc est, anoozen; quo indicatur nil aliud requiri, quàm ut numerus omnium casuum, & numerus eorum quibus non obtinetur quod susceptum est, continuo in se ductu ad similes potestates attollantur, quousque productum prioris numeri fiat posterioris duplum: tum enim index potestatis, ad quam uterque elevatus est, indigitabit quaesitum. Quae operatio illud insuper commodi prae Hugenianâ habet, quòd non supponat ullius praecedentis casûs sortem cognitam esse: caetera enim compendia, quorum meminit Auctor, de abscindendis à fine notis, & eliciendis per saltum expectationibus, & hîc loci obtinet; Caeterum solutio nostra Propositionis praesentis ansam nobis suppeditavit investigandi praeterea nonnulla alia huic affinia Problemata, quorum unum hoc est: Si plures collusores jacere suscipiant praescriptum punctorum numerum, iisque singulis uni post alterum nonnulli jactus, huic plures illi pauciores, continuò instituendi concedantur, quaeritur cujusque sors?

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
