Latin
PROPOSITIO XII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 42
Unproofread scanNot analysed yet
Si cum Auctore scire desiderem, quo jactuum numero quid bis praestandum suscipi possit, putà unâ tesserâ senarius bis jaciendus, ut aequâ sorte ennben00 1/2, &habebo an Θzen anben–i certetur; facio DTB, C*I, quo indicatur, numerum a ad eam potestatem elevandum esse, quae proximè sit aequalis producto ex potestate uno gradu depressiore ipsius C, &duplo summae, quam numerus. cum ipso b ducto in indicem potestatis a constituit. Hoc enim facto index potestatis à denotabit numerum jactuum, quo quid bis praestandum suscipi potest. Addo calculum pro Auctoris exemplo, in quo a numerus omnium casuum unius tesserae valet 6,2 numerus eorum quibus obtinetur senarius 1, &c eorum quibus non obtinetur 5: quare cùm nona potestas ipsius a adhuc deficiat, decima verò excedat potestatem ipsius c uno gradu inferiorem &dictâ ratione multiplicatam, colligi debet, novem jactus nondum sufficere, at jactibus decem cum lucro suscipi posse, ut unâ tesserâ bis senarius jaciatur.