# Ars conectandi 42

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROPOSITIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/42

Si cum Auctore scire desiderem, quo jactuum numero quid bis praestandum suscipi possit, putà unâ tesserâ senarius bis jaciendus, ut aequâ sorte ennben00 1/2, & habebo an Θzen anben–i certetur; facio DTB, C*I, quo indicatur, numerum a ad eam potestatem elevandum esse, quae proximè sit aequalis producto ex potestate uno gradu depressiore ipsius C, & duplo summae, quam numerus. cum ipso b ducto in indicem potestatis a constituit. Hoc enim facto index potestatis à denotabit numerum jactuum, quo quid bis praestandum suscipi potest. Addo calculum pro Auctoris exemplo, in quo a numerus omnium casuum unius tesserae valet 6,2 numerus eorum quibus obtinetur senarius 1, & c eorum quibus non obtinetur 5: quare cùm nona potestas ipsius a adhuc deficiat, decima verò excedat potestatem ipsius c uno gradu inferiorem & dictâ ratione multiplicatam, colligi debet, novem jactus nondum sufficere, at jactibus decem cum lucro suscipi posse, ut unâ tesserâ bis senarius jaciatur.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
