Latin
PROPOSITIO XIII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIII. VI cum alio ludam duabus tesseris unum solummodò jactum, hâc conditione, ut, si septenarius eveniat, ego vincam; at ille, si denarius obtingat; si verò quidquam aliud accidat, ut tum id quod depositum est aequaliter dividamus: Invenire qualis istius pars cuique nostrûm debeatur. Quoniam 36 jactuum, qui duabus tesseris proveniunt, 6 jactus existunt septem punctorum, &3 jactus decem punctorum, restant adhuc 27 jactus, qui ludum aequare possunt; id quod si fiat, cuiNque nostrûm debebitur 1/ a. Verùm si id non obtingat, habebo 6 casus, quibus vincam, id est, ut a habeam; &3 casus, quibus diversum eveniat, nihilque habeam: id quod per II.