Latin
APPENDIX
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 50
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur ratio sortis ipsius A ad sortem ipsius Solutio: Ponamus, sortem ipsius A valere t, tum cùm ludeTe incipit; at cùm ordo jaciendi collusorem B tangit, x: cùm B semel lusit, y: cùm bis, hoc est, cùm ludendi vices ad ipsum A redeunt, 2. Quoniam enim omnes istae sortes differentes sunt &incognitae, earumque praecedens quaelibet à sequente &postrema vicissim à primâ dependet, uti ex subjunctâ operatione constabit, non poterit Problema istud Auctoris saltem methodo, per ea quae ad Propos. ult. annotata sunt, aliter quàm mediante analysi algebraicâ expediri. Primò itaque quia in 36 jactibus duarum tesserarum reperiuntur 5, qui ipsi A senarium dare, eumque ludi victorem reddere possunt; &31 jactus, qui ordinem jaciendi in collusorem B transferunt; habebit A, tum cùm ludum inchoat, 5 casus ad obtinendum a (id quod depositum est) &31 ad obtinendum x; id quod per saepiùs laudatam Propos. valet ,cùm autem eadem à principio sors vocata fuerit t, erit propterea 100 Deinde cùm ordo ludendi tangit collusorem B, habet A 6 casus ad obtinendum nihil (quandoquidem 6 sunt jactus 7 punctorum, qui adversario ejus favent) &30 casus ad acquirendum y, quod sortem ipsi parit 3y. Eademmet verò sors suprà nobis dicta fuit x; quare xΟ0 ζ ν. Porrò cum collusor B, absoluto primo jactu alterum aggressurus est, habet A ob eandem rationem 6 casus ad O, &30 ad sortem sequentem z; &siquidem obtinere tum etiam supponatur y, erit y00 /2 2. Denique vicibus ludendi ad ipsum A revertentibus, quo casu ejus expectationem: vocamus, habet is 5 casus ad a, si nempe senarium jaciat, &31 casus ad obtinendam sortem pristinam t, si secùs eveniat; quandoquidem tunc collusores in eo statu erunt, in quo fuerant à principio, dum ipsi A unus superest jactus, quem excipere debent duo jactus à B instituendi, &hos duo alii ab A, atque ita deinceps, omnino sicut ab initio: constat autem 5 casus ad a, &31 ad t valere ; quocirca ZO0 . Inventis hâc ratione tot aequationibus, quot suppositae fuerunt literae incognitae, oportet à postremis ad primas retrogredi, substituendo valorem z per ultimam repertum in proximè praecedente, ut habeatur y 00– &hunc valorem in antepenultimâ, ut fiat xDO 396 tandem valorem istum in primâ; quâ ratione sors quaesita habetur 12 τ1, &relinquetur pro sorte collusoris B unde sors T1og. A ad sortem B erit, ut 10355 ad 12276; uti Auctor invenit.