# Ars conectandi 51

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/51

Idem verò etiam aliquantò compendiosiùs investigari potest, adhibitis tantùm tribus literis incognitis t, x & z, praetereundo sortem y, quam acquirit A, postquàm B uno jactu defunctus est. Ex Annot. Propos. XI. constat, quòd sors ejus, qui duobus jactibus semel septenarium jacere susciperet, esset depositi (quippe cùm a numerus omnium jactuum, ad c numerum eorum quibus non obtinetur septenarins, est in ratione 6 ad 5; & propterea 0 14) unde, per ea quae ibid. ad lit. I. monuimus, concludendum, 11 esse casus, quibus collusor B ludendi vicibus ad se devolutis alterutro suorum jactuum septenarium jaciat & vincat, ipseque A nihil acquirat; & 25 alios, quibus id neutro jactuum praestet, ludendique ordo inde ad A reversus huic sortem z pariat; id quod ipsi A, qui eo statu possidere supponitur x, tantundem valet ac si haberet 22; adeò ut x00 – Caeteris enim positis ut priùs, si valor ipsius z suprà inventus hîc substituatur, invenietur ut ibi x00 ,& consequenter 1D 3763 Atque hinc perspicitur methodus Auctoris, quam imitari convenit in omnibus similibus sortitionibus & ludis aleae, in quibus plures continuò sortes incognitae se mutuò excipiunt, dummodò post jactus aliquot pristina recurrat rerum facies, eaedemque revertantur sortes incognitae, quas aleatores ab initio ludi habuêre. Sed non tam facilè apparet, quo pacto illa Problemata tractanda sint, in quibus ludum prosequendo sortes nunquam in orbem redeunt, sed subinde aliae novae prodeunt à prioribus diversae & aequè ignotae, idque in infinitum; cujusmodi quidem nulla in hoc Auctoris Tractatu habentur. Eorum aliqua proposui olim in Ephemer. Erud. Gall. 1685. art. 25, spe fretus fore, ut nonnemo illorum solutionem aggredi dignaretur, quam cùm toto quinquennio nemo dedisset, ipsemet posteà in Actis Erud. Lips. m. Maj. 1690. communicavi, secuto mox etiam fundamento solutionis ab ingeniosissimo Leibnitio ibid. m. Jul.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
