Latin
APPENDIX
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 52
Unproofread scanNot analysed yet
ejusdem anni occultiùs exhibito, quod ego nunc apertiùs exponam. Prius autem ostendam, quo pacto per illud praesens Auctoris Problema solvatur; nec enim differt hoc fundamentum ab eo, quo ad solutionem quoque praeced. Propos. in annotat. fui usus, eâdemque promiscuè facilitate applicatur ad quaestiones, in quibus eaedem perpetuò expectationes in circulum redeunt, &in quibus nulla talis earum datur apocatastasis, hoc solo discrimine, quòd in prioribus ad series infinitas unam pluresve, quarum summae unâ aliquâ quantitate exprimi possunt; in posterioribus verò ad alias series haud aequè summabiles nos deducat. Supponamus infinitos lusores, qui singuli ad singulos successivè jactus admittantur, &quorum primus, quartus &quintus. octavus &nonus, &sic porrò intermissis duobus semper duo sequentes, senarii jactu: caeteri, secundus &tertius, sextus &septimus &c. septenarii jactu vincere possint. Ac tum per Regulam annot. Prop. XII. annexam quaerantur singulorum expectationes, quae sumto valore lit. a, b, c, e &f, ut in annot. praec. Prop. ita habebunt: Col. I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. &c. A.B. BAABEAABEA b ce cef beff beeff Zeff defz E betfa efä cefs be5f6 IO &c. substitutis igitur in locum omnium eorum, qui senario vincunt, uno solo collusore A; &in locum eorum, qui septenario vincunt, uno solo B, habebimus casum praesentis Problematis, indeque concludemus, sortem ipsius A fore ELE ce, cef, Geff Gefs &efa &c. &sortem ipsius B, –11 &c.