Latin
APPENDIX
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 56
Unproofread scanNot analysed yet
indices potestatum ordine sunt o, 1, 2, 4. 5, 8, 9 &c. &indicum differentiae 1, 1, 2, 1, 3, 1 &c. praecisè respondentes numeris jactuum, quos hypothesis primae quaestionis requirit, quippe quae ipsi AI, BI, A 2, BI, A3, BI &c. jactus ordine tribuit. Operae pretium autem est observare, hoc adeò generale esse, ut etiam valeat in iis exemplis, in quibus duobus alternatim ludentibus numeri jactuum assignantur, quales fortuitò è calamo scribentis fluere possunt, nullâ certâ &constante ratione progredientes; cùm ista consideratio regulam nobis suppeditet amborum sortes momento exhibendi, quae talis: Regula pro cognoscendâ sorte duorum certatim ludentium, donec alteruter eorum vincat, quando utrique alternis vicibus aliquot aleae jactus continuè instituendi conceduntur secundùm quosvis numeros datos &in infinitum continuatos. (Pono autem eosdem regnare numeros casuum seu eundem manere valorem quantitatis? vel m in omnibus aleis. CCribantur ordine primò dati numeri jactuum utrique concessoOrum, dein summae eorum ab initio collectae; tum summae hae fiant indices totidem potestatum quantitatis m, quibus per signa &–alternatim connexis habetur expectatio primi ludentis; omissâ verò unitate quae semper primus seriei terminus est, signisque caeterorum inversis habetur expectatio collusoris. Ex. gr. Si alternatim instituere jubeantur, ipse A jactus tres, B unum, A 4, BI, A5, B9, &sic deinceps in infinitum, putà secundùm numeros Cyclometricos Ludolsi, qui nullâ determinatâ lege progrediuntur, erunt ordine numeri jactuum --31415 9 2 6 5 &c.