# Ars conectandi 57-2

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/57-2

PROBLEMA II. Res Collusores A, B & C assumentes 12 calculos, quorum 4 albi & 8 nigri existunt, ludunt hâc conditione: ut, qui primus ipsorum velatis oculis album calculum elegerit, vincat; & ut prima electio sit penès A, secunda penès B, & tertia penès C, & tum sequens rursus penès A, atque sic deinceps alternatim. Quaeritur, quaenam futura sit ratio illorum sortium? Sensus hujus Problematis ambiguus est, unde variis quoque solutionibus locus. Vel enim supponitur, electos calculos post singulas electiones in urnam recondendos esse, priusquàm sequens eligit, sic ut numerus eorum perpetuò maneat idem; vel non esse recondendos, sic ut eorum numerus continuò decrescat: deinde supponi potest, vel à singulis assumptos esse 12 calculos, vel ab universis in commune. Si calculi post singulas electiones sint recondendi (quo quidem sensu nil interest, sive in commune seu à singulis 12 calculi assumpti fuerint) quaesitae collusorum sortes hâc ratione investigantur: 1. Methodo Auctoris. Vocetur sors primi x, secundi y, tertii 2.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
