# Ars conectandi 67

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/67

PROBLEMA V. & B assumentes singuli 12 nummos ludunt triAbus tesseris hac conditione: ut, si 11 puncta jaciantur, A tradat nummum ipsi B; at si 14 puncta jaciantur, B tradat nummum ipsi A; & ut ille ludum victurus sit, qui primùm omnes habuerit nummos. Et invenitur ratio sortis ipsius A ad sortem ipsius B, Solutio: Considerandum primò, in tribus tesseris contineri 216 jactus diversos, & inter hos dari 15 jactus punctorum quatuordecim, & 27 jactus punctorum undecim; adeoque 15 casus esse in quolibet jactu, quibus efficitur ut aleator A à collusore B nummum accipiat, & 27 casus quibus contingit ut hic ab illo nummum consequatur; alios verò 174 casus, quibus uterque eundem nummorum numerum pristinamque proin sortem retinet. Deinde attendendum, quòd illi 174 casus irriti, quibus collusorum sortes invariatae manent, per 4 Coroll. 3. dissimulari possint ac si prorsùs abessent, inque tesseris tribus solumm dò 42 reperirentur jactus, quorum 15 ipsum A nummo potiri faciant, & 27 ipsum B. Tertiò & illud considerandum, quòd pro numeris casuum 42, 15 & 27, utpote compositis inter se substitui possint per 2 Cor. 3, minimi in eâdem ratione termini 14, 5 & 9; in quorum tamen rursus locum, ut generalior fiat solutio, nos literas a, b & csurrogamus.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
