Latin
CONJECTANDI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 76
Unproofread scanNot analysed yet
CONJECTANDI Numerus 2. Si rerum permutandarum nonnullae Rerum, Permutationum, sunt eaedem: Quòd si literae una pluresve recurrant saepiùs, hoc est, si in dato rerum numero aliquae res similes sint sive eaedem; ut, si datae sint aaabed, ubi litera a ter repetitur, numerus permutationum multo minor evadit: ad quem inveniendum cogitandum est, quòd, si omnes essent diversae, putâ, si loco aa a scriberetur axa, possent hae tres literae etiam nullâ caeterarum loco motâ inter se sexies transponi, per praeced. Regul. unde totidem diversae nascerentur per mutationes; at nunc cùm sunt eaedem, sex istae permutationes literarum a à a nullam universarum dispositioni variationem inducunt, ac proinde pro unâ eâdemque habendae sunt: quod cùm de quâcunque dispositione literarum pariter sit intelligendum, indicium praebet, numerum permutationum rerum datarum sexies, h. e. toties minorem esse numero permutationum, quas subire possent si omnes essent diversae, quoties inter se permutaeueo, ri queunt res similes: sed si omnes 6 literae diversae existerent, permutari possent juxta praeced. 720. vicibus. Ergo nunc ubi tres ipsarum conveniunt, permutari duntaxat poterunt vicibus 120. Iterum si datae sint 6 literae aaa bbc, ubi praeter literam a quae ter recurrit, etiam litera b bis repetitur; manifestum est, numerum permutationum adhuc bis minorem evadere, quàm in praecedenti casu fuerat, adeoque solùm ad 60 se extendere: quandoquidem binae quaelibet permutationes, quae ex solâ transpositione duplici literarum ! b, si diversae essent, nascerentur, nunc coincidunt.