Latin
CONJECTANDI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 78
Unproofread scanNot analysed yet
cujus singuli versus per Reg. pr. ob 11 monosyllaba (dissyllabis vocibus bona &mala ytae semper regioni affixis) salvâ metri lege variari possunt 39916800 vicibus. Et quanquam aliàs contingat, ut pleraeque variationes in metri leges arietent, nec non ut plerique Anagrammatismi sint non-significantes &barbari; levi tamen plerunque industriâ opus est ad secernendum utiles ab inutilibus, illorumque numerum seorsim ineundum, si aliquem in iis inquirendis ordinem observes. Quemadmodùm cernere est in hexametro à Bernh. Bauhusio Jesuitâ Lovaniensi in laudem Virginis Deiparae constructo: Tot Tibi sunt dotes, Virgo, quot sidera coelo; quem dignum peculiari operâ duxerunt plures Viri celebres. Erycius Puteanus in libello, quem Thaumata Pietatis inscripsit, variationes ejus utiles integris 48 paginis enumerat, easque numero stellarum, quarum vulgò 1022 recensentur, accommodat, omissis scrupulosiùs illis, quae dicere videntur, tot sidera coelo esse, quot Mariae dotes; nam Mariae dotes esse multo plures. Eundem numerum 1022 ex Puteano reperit Gerh. Vossius cap. 7. de Scient. Mathemat. Prestetus Gallus in primâ editione Element. Mathemat. pag. 348. Proteo huic 2196 variationes attribuit, sed factâ revisione in alterâ edit. tom. pr. pag. 133. numerum earum dimidio fere auctum ad 3276 extendit. Industrii Actorum Lips. Collectores m. Jun. 1686, in recensione Tractatûs Wallisiani de Algebrâ, numerum in quaestione (quem Auctor ipse definire non fuit ausus) ad 2580 determinant. Et ipse postmodùm Wallisius in edit. latinâ operis sui Oxon. anno 1693. impressa pagin. 494, eundem ad 3096 profert. Sed omnes adhuc à vero deficientes, ut delusam tot Virorum post adhibitas quoque secundas curas in re levi perspicaciam meritò mireris. Facto enim examine deprehendo, faetum hunc Bauhusianum exclusis etiam spondaicis, admissis verò iis qui caesurâ destituti sunt, salvâ metri lege omnino ter millies tercenties ac duodecies variabilem esse. At prolixiùs de his agere tanti non interest, nec institutum nostrum patitur.