Latin
PROPOSITIO III
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ludens enim contra 4 alios, &quisque nostrûm quinque deponens 11, cum duobus ex illis sigillatim pactum inibo, ut horum qui vincat mihi sit daturus 8, aut ego ipsi idem 8, si vincam. Similiter cum duobus reliquis, ut eorum quisque, qui ludum vincit, mihi sit daturus 13, aut ego ipsi tantundem, si ego vincam. Qui quidem lusus justus est. Et patet me hoc modo duas habere expectationes ad 8, nimirum si alteruter eorum, qui mihi 8 promiserunt, vincat, &3 expectationes ad 13, nimirum si alteruter reliquorum duorum, qui mihi 13 tradere debent, vincat, aut si ipse ludum vincam: ego enim ludum vincens obtineo depositum, id est, 55, de quo unicuique duorum tradere debeo 13, &unicuique reliquorum duorum 8, ita ut &mihi relinquatur 13. Annotat. Aliter ita: Ponamus, tot unà mecum esse collusores, quot sunt in universum casûs, nimirum p /q, singulisque singulos evenire casùs; quod sit, si totidem concipiantur loculi, &in singulis reconditum intelligatur, quantum unoquoque casu acquiritur, videl. in singulis p loculorum a, &in singulis q loculorum b; singuli jam collusores accipiant singulos loculos, universi ergò accipient omnes, obtinebuntque infallibiliter quicquid in loculis reconditum est, id est, pa–qb. Igitur cùm omnes expectent aequaliter, distribuendum erit, quod universi accipient, per numerum collusorum seu casuum, sic ut Atque eâdem ratione ostendesingulorum expectatio fiat *74. 9 tur, si mihi p casibus eveniat a, q casibus b, &Y casibus c, sortem ρ2b νc meam fore Coroll. 1.