Latin
CONJECTANDI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 83
Unproofread scanNot analysed yet
Atque insuper circa unumquemque horum combinandi modorum plures formari possunt quaestiones &problemata, è quibus illa tantùm delibabimus, quae in sequentibus alicui usui fore judicamus. Si res omnes combinandae sunt diversae, inque nullâ combinatione eadem res bis occurrere debet, invenire omnes Combinationes simpliciter sive secundùm omnes exponentes conjunctim: Unto combinandae modis omnibus literae a, b, c, d, è &c. Fiant S tot series quot literae, hoc modo: In primâ serie ponatur sola litera a. In secundâ ponatur b, nunc seorsim, nunc junctim cum a, ut habeatur ab vel ba. Eadem enim conjunctio est, quae b cum a, &a cum b jungit, cùm ordo non attendi supponatur. In tertiâ collocetur c, eaque primò sola, dein juncta, partim cum a &b, ut fiant biniones ac, bt; partim cum ipso binione ab, ut fiat ternio abc. b. ab. c. ac. bc. abc. d. ad. bd. cd. abd. acd. bed. abcd. e. ae. be. ce. de, abe. ace. boe. ade, bde. cde. abce, abde. acde. bide, abcde. In quartâ ponatur d, primò sola, deinde juncta cum singulis praecedentium literarum a, b, c, singulisque earum tum binariis ab, ac, be, tum ternario abc; ut fiant novi biniones ad, bd, cd, terniones abd, acd, bed, &quaternio abed. Similiter quintae seriei agmen ducat litera e, quam primò ingrediatur sola, dein juncta cum omnibus praecedentium serierum electionibus. Eademque methodo procedendum, si plures essent datae literae.