# Ars conectandi 89

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CONJECTANDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/89

Idem intellige de summis columnarum verticalium aeque-altarum, ceu terminis sequentis columnae transversae, per 4 propr. Columnarum verticalium aeque-altarum bases, sive termini columnae transversae cujuslibet, primus quidem & ultimus signisic ativus perpetuò inter se aequantur, ut & secundus & penultimus, tertius & antepenultimus, atque ita porrò, si columna pluribus terminis significativis constet. 8. Quin & sumtis ab initio columnis verticalibus quotcunque cum totidem transversis, collectisque in unam summam qui in eâdem verticali sibi respondent terminis, erit summa prima aequalis penultimae, secunda antepenultimae, tertia proantepenultimae, & sic deinceps. Exhibent enim hae summae ipsos columnae transversae sequentis terminos primo excepto. Conf. propr. 4 & 7. Ex. gr. Quinque primae columnae tum verticales tum transversae sunt: 5. 10. 10. 5. 1. Termini sextae columnae transversae primo excepto. 9. Columnae transversae ordine exhibent coëfficientes omnium potestatum à radice aliquâ binomiâ genitarum; nempe secunda coëfficientes radicis 1. 1. tertia quadrati 1. 2. 1. quarta cubi 1. 3. 3. 1. quinta hiquadrati 1. 4. 6. 4. 1. & sic porrò. 10. Summae serierum transversarum progrediuntur in continuâ ratione duplâ: summarum verò summae ab initio collectae terminos constituunt progressionis duplae unitate multatos; putà propr. 2. unde terminorum aggregatum aequatur unitati, & aggregatum totidem ultimo aequalium ipsi seriei numero; quare constat. 3.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
