# Ars conectandi 99

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/99

CAPUT IV. Invenire numerum Combinationum secundùm singulos exponentes seorsim; ubi simul ostenditur, in quot combinationibus una pluresve res praescriptae conjunctim vel divisim reperiantur. X cap. praec. constat, numerum combinationum secundùm quemcunque exponentem aequari aggregato respectivae seriei numerorum figuratorum, ad tot terminos continuatae, quot fuerint combinandae res. Quare cùm ibidem sit ostensum, posito numero terminorum n summam seriei cujusvis c esse T, sequitur, eandem hanc quantitatem exprimere quoque numerum combinationum, sumtis n pro multitudine rerum combinandarum, & c pro exponente combinationis. Patet autem, quantitatem istam designari per geminam progressionem arithmeticam, unam à numero rerum descendentem, ascendentem ab unitate alteram, quarum communis excessus est unitas, & utraque tot terminorum, quot unitates habet combinationis exponens c: quippe cùm in utrâque differentia primi & ultimi termini sit c–1. Unde talis emergit Regula

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
