Latin
ARIE CONJECAIEI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi v
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cùm in Tui gratiam primùm illa exponenda susceperim, Tuque digna existimes, quae simul cum subtilissimis Tuis inventis in lucem exeant adeò Tibi non refragabor, ut etiam è re meâ esse existimem hâc potissimùm ratione ipsa in manus hominum pervenire. Quippe cùm in re levi ac frivolâ operam collocâsse videri alioqui possem, non tamen prorsùs utilitatis expers ac nullius pretii censebitur, quod Tu veluti inter Tua adoptaveris, nec sine multo labore è vernaculâ linguâ nostrâ in Latinam converteris. Quanquam, si quis penitiùs ea quae tradimus examinare caeperit, non dubito quin continuò reperturus sit, rem non, ut videtur, ludicram agi, sed pulchrae subtilissimaeque contemplationis fundamenta explicari. Et Problemata quidem quae in hoc genere proponuntur, nihilo minùs profundae indaginis visum iri confido, quàm quae Diophanti libris continentur, voluptatis autem aliquantò plus habitura, cùm non, sicut illa, in nudâ numerorum consideratione terminentur. Sciendum verò, quòd jam pridem inter praestantissimos totâ Galliâ Geometras calculus hic agitatus fuerit, ne quis indebitam mihi primae inventionis gloriam hâc in re tribuat. Caeterùm illi, difficillimis quibusque quaestionibus se invicem exercere soliti, methodum suam quisque occultam retinuêre, adeò ut à primis elementis universam hanc materiam evolvere mihi necesse fuerit. Quamobrem ignoro etiamnum an eodem mecum principio illi utantur; at in resolvendis Problematis pulchrè nobis convenire saepenumerò expertus sum. Horum Problematum nonnulla in fine operis addidisse me invenies, omissâ tamen analysi, cum quòd prolixam nimis operam poscebant, si perspicuè omnia exequi voluissem, tum quòd relinquendum aliquid videbatur exercitationi nostrorum, si qui erunt, Lectorum. Vale.