Latin
PROPOSITIO I
Jakob Bernoulli, Ars conectandi vii
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO I. VI a vel b expectem, quorum utrumvis aequè facilè Smihi obtingere possit, expectatio mea dicenda est valere E Ad hanc regulam non solùm demonstrandam, verùm etiam primitùs eruendam posito x pro eo quod aequivalet expectationi meae, oportet me, quùm x habeo, rursus ad similem sortem pervenire posse, aequâ conditione certantem. Ponatur itaque lusus esse talis, ut cum altero certem hâc conditione, ut quisque deponat X, ac ut victor victo traditurus sit a. Hic autem lusus justus est, &patet me hâc ratione aequam habere sortem ad obtinendum a, si lusum perdam scilicet; aut 2x–4, si vincam: tum enim obtineo 21, id nempe quod depositum est, de quo alteri erogandum est a. Quòd si autem 2–4 tantundem valeret atque b, aequa mihi sors obtingeret ad a quàm ad b. Pono itaque 22–400b, &fit x20–, pro valore meae expectationis. Cujus demonstratio facilis est. Etenim habens TE *deponere volet, hâc conpossum cum alio certare, qui etiam –ditione ut vincens victo sit traditurus a. Quâ ratione similis expectatio mihi obtinget ad obtinendum a, si perdam, aut ad obtinendum b, si vincam; tum enim obtineo a+b, id nempe quod depositum est, alterique inde concedo a. In numeris. Si ad 3 vel 7 aequa sors mihi obtingat, tum expectatio mea per hanc Propositionem valet 5; &certum est me 5 habentem rursus ad eandem expectationem pervenire posse, Si enim cum alio certans 5 deponam, atque ille similiter 5 deponat, hâc conditione, ut, qui vincit, alteri sit daturus 3: erit hic lusus omnino justus, &patet mihi aequam obtingere sortem ad obtinendum 3, si perdam; aut 7, si vincam: quoniam tunc obtineo 10, de quo alteri concedo 3. Annotationes.