Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Momentum vixi; morior victurus: et illuc
Solus, nescio quo, non rediturus eo.
Nunc haeres, quicumque meae successerit arcae,
Heredem ille meae se sciat esse viae.
Ossa patent; geminique oculis extorribus orbes,
Ruptaque convulsi saepta molaris hiant.
Caesaries nusquam est: vacat area depilis; et, quae
Vultu inerat nuper plurima, nulla caro est.
Auribus auris abest: vacuoque sub aggere, fractus
Ossea pro naso moenia nasus habet.
Quisquis es, hanc huius licet oderis icona monstri,
Archetypon monstri tu tamen huius eris.