# Epigrammatum libri tres 1-17

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1-17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1-17

Momentum vixi; morior victurus: et illuc
Solus, nescio quo, non rediturus eo.
Nunc haeres, quicumque meae successerit arcae,
Heredem ille meae se sciat esse viae.
Ossa patent; geminique oculis extorribus orbes,
Ruptaque convulsi saepta molaris hiant.
Caesaries nusquam est: vacat area depilis; et, quae
Vultu inerat nuper plurima, nulla caro est.
Auribus auris abest: vacuoque sub aggere, fractus
Ossea pro naso moenia nasus habet.
Quisquis es, hanc huius licet oderis icona monstri,
Archetypon monstri tu tamen huius eris.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
