# Epigrammatum libri tres 1.1

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, PROGRAMMA. AD CHRISTUM DOMINUM DEUMQUE NOSTRUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.1

Christe pios lusus, primae ioca parca iuventa,
Et nullo imbutos accipe felle Sales;
Sparsa Lycambeis hic nulla cruoribus hasta,
Nulla per infamen iacta sagitta Paphum.
Pota sed Aoniis mihi musa est parcius undis,
Ebria ne nimius falleret ora liquor.
Nam, scio Casta probas, et verso pollice damnas
Carmina, paeligno quae maduere ioco.
Hinc veniam male compta putat se Musa mereri,
Optat enim domino casta placere meo.
Vos tamen hoc Phrygii reprehendere pergite Galli.
Plus bonus a vobis nollet habere liber.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
