Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XCIX. B. Nicolaus Helvetius.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.100
Unproofread scanNot analysed yet
Nicoleos inter patria Acroceraunia, quondam
Durior ipse suis rupibus hospes erat:
Nam tepidis rupes pastae sunt imbribus illae,
Et gelido potae rore aliquando petrae.
Ipse tamen solus mortales abnuit escas,
Et quascumque dares, abnuit ille tamen.
Quattuor usque fuit vita illi abstemia lustris:
Nullaque tot lustris cognita mensa fuit.
Prandia nulli illum viderunt quaerere Soles,
Nulla illum seram pascere Luna famem.
Astra dedere dapem ieiunis faucibus. Isto
Contentus, dices, viverem et ipse penu.
Interea lacrimis idem fuit ebrius. Isto
Tu quoque contentus vivere fonte potes?