# Epigrammatum libri tres 1.100

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XCIX. B. Nicolaus Helvetius.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.100

Nicoleos inter patria Acroceraunia, quondam
Durior ipse suis rupibus hospes erat:
Nam tepidis rupes pastae sunt imbribus illae,
Et gelido potae rore aliquando petrae.
Ipse tamen solus mortales abnuit escas,
Et quascumque dares, abnuit ille tamen.
Quattuor usque fuit vita illi abstemia lustris:
Nullaque tot lustris cognita mensa fuit.
Prandia nulli illum viderunt quaerere Soles,
Nulla illum seram pascere Luna famem.
Astra dedere dapem ieiunis faucibus. Isto
Contentus, dices, viverem et ipse penu.
Interea lacrimis idem fuit ebrius. Isto
Tu quoque contentus vivere fonte potes?

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
