Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, CII. De tribus Anachoretis; liberalibus duobus; uno praeparco.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.103
Unproofread scanNot analysed yet
Intima tergemini nemorum coluere Sodales,
Mica quibus panis vix super una fuit.
Iam vicina penu metuente premebat egestas,
Cum neque cogendae spes stipis ulla foret;
Utque magis superare penum penuria posset,
Est ea mendicae mica petita fami.
Continuo Cereris data miculae cessit Egenti;
Stipsque ea secum omnem sustulit una pensum.
At querulas verbis stomachantibus edere voces
Clam sociis ausus de tribus unus erat.
Vix tamen impenso cum pane recesserat hospes,
Ubere quando Ceres pane repensa fuit.
Mula duos etenim tulit altera et altera Corbes,
Et fuit in gemino plurima corbe Ceres.
Tertia quin etiam ventura erat, inquit Agaso;
Ferre sed impositum fessa nequibat onus.
Tertius e sociis, sua plecti hic murmura sensit;
Mula tulit panes certe, ait, illa meos.
Cauta famem metuit Mula; inde venire negavit;
Nam parcum in dando te sciit esse cibo.