Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, CVI. De Sene, eiusque mirabili victu.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.107
Unproofread scanNot analysed yet
Obscuri nemoris longaevus cultor, amabat
Prae quocumque suum Sole dieque nemus.
Caesaries et barba Seni nix candida: sed mens
Candidior barba Caesarieque fuit.
Ille casam quoties pietate flagrante subivit,
Repperit in parvo candida liba penu.
At pietas coepit cum fessa repere, farinae
Deterioris ei coepit adesse Certes.
Demum ubi vecordem labefecit culpa senectam,
Omnia furfurei fragmina panis erant.
Advertens mutata Senex alimenta, suasque
Primaevi toties panis abesse nives:
Et versum magis atque magis nigrescere panem,
Nigror, ait, mores exhibet iste meos.
Credideram panem me cernere semper: in ipso
Nunc video speculum pane fuisse mihi.